uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.Sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus.Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencumper nemora atque altos quaerendo bucula lucospropter aquae rivum viridi procumbit in ulva,perdita, nec serae meminit decedere nocti,talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso,terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim.Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venenaipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto.His ego saepe lupum fieri et se condere silvisMoerim, saepe animas imis excire sepulcris,atque satas alio vidi traducere messis.Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluentitransque caput iace, nec respexeris: his ego Daphnimadgrediar, nihil ille deos, nil carmina curat.Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.Aspice, corripuit tremulis altaria flammissponte sua, dum ferre moror, cinis ipse: bonum sit!Nescio quid certe est, et Hylas in limine latrat.Credimus, an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?Parcite, ab urbe venit, iam carmina, parcite, Daphnis.