Ut vidi, ut perii! Ut me malus abstulit error!Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.Nunc scio, quid sit Amor: duris in cotibus illumaut Tmaros, aut Rhodope, aut extremm Garamantes,nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.saevus Amor docuit natorum sanguine matremcommaculare manus; crudelis tu quoque, mater:crudelis mater magis, an puer improbus ille?improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater.Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.nunc et ovis ultro fugiat lupus; aurea duraemala ferant quercus; narcisso floreat alnus;pinguia corticibus sudent electra myricae;certent et cycnis ululae; sit Tityrus Orpheus,Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.Omnia vel medium fiant mare: vivite, silvae!praeceps aerii specula de montis in undasdeferar; extremum hoc munus morientis habeto.desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus,dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta,verbenasque adole pinguis et mascula tura,coniugis ut magicis sanos avertere sacrisexperiar sensus nihil hic nisi carmina desunt.Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.Carmina vel caelo possunt deducere Lunam;carminibus Circe socios mutavit Ulixi;frigidus in pratia cantando rumpitur anguis.Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.terna tibi haec primum triplici diversa colorelicia circumdo, terque haec altaria circumeffigiem duco: numero deus impare gaudet.Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores,necte, Amarylli, modo, et “Veneris” dic “vincula necto.”Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.Limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit