pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis;et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTVSFORMONSI PECORIS CVSTOS FORMONSIOR IPSE.Tale tuum carmen nobis, divine poeta,quale sopor fessis in gramine, quale per aestumdulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissimdicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.An quicquam nobis tali sit munere maiusEt puer ipse fuit cantari dignus, et istaiam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.Candidus insuetum miratur limen Olympi,sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.ergo alacris silvas et cetera rura voluptasPanaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas;nec lupus insidias pecori, nec retia cervisulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.ipsi laetitia voces ad sidera iactantintonsi montes; ipsae iam carmina rupes,ipsa sonant arbusta: “Deus, deus ille, Menalca.”Sis bonus O felixque tuis! En quattuor aras:ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.pocula bina novo spumantia lacte quotannis,craterasque duo statuam tibi pinguis olivi,et multo in primis hilarans convivia Baccho,—ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,—vina novum fundam calathis Ariusia nectar.cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;saltantis satyros imitabitur Alphesiboeus.Haec tibi semper erunt, et cum solemnia votareddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannisagricolae facient: damnabis tu quoque votis.