Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeramdum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,hic alienus ovis custos bis mulget in hora,et sucus pecori et lac subducitur agnis.Parcius ista viris tamen obicienda memento:novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.Tum, credo, cum me arbustum videre Miconisatque mala vitis incidere falce novellas.Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcumfregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,et cum vidisti puero donata, dolebas,et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.Quid domini faciant, audent cum talia fures!non ego te vidi Damonis, pessime, caprumexcipere insidiis, multum latrante Lycisca?et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille?Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas.An mihi cantando victus non redderet illequem mea carminibus meruisset fistula caprum?Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damonipse fatebatur, sed reddere posse negabat.Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula ceraiuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebasstridenti miserum stipula disperdere carmen?Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissimexperiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses,bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus—depono: tu dic, mecum quo pignore certes.De grege non ausim quicquam deponere tecum.Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,insanire libet quoniam tibi, pocula ponamfagina, caelatum divini opus Alcimedontis;lenta quibus torno facili superaddita vitisdiffusos hedera vestit pallente corymbos:in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter,