Quid facerem? Neque servitio me exire licebat,nec tam praesentis alibi cognoscere divos.hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annisbis senos cui nostra dies altaria fumant;hic mihi responsum primus dedit ille petenti:“pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.”Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nuduslimosoque palus obducat pascua iunco!Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,nec mala vicini pecoris contagia laedent.Fortunate senex, hic, inter flumina notaet fontis sacros, frigus captabis opacum!hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepesHyblaeis apibus florem depasta salictisaepe levi somnum suadebit inire susurro;hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,et freta destituent nudos in litore pisces,ante pererratis amborum finibus exsulaut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,quam nostro illius labatur pectore voltus.At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,et penitus toto divisos orbe Britannos.En umquam patrios longo post tempore finis,pauperis et tuguri congestum caespite culmen,post aliquot mea regna videns mirabor aristas?Impius haec tam culta novalia miles habebit,barbarus has segetes? En, quo discordia civisproduxit miseros! His nos consevimus agros!Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,dumosa pendere procul de rupe videbo;carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,florentem cytisum et salices carpetis amaras.Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem