Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagisilvestrem tenui Musam meditaris avena;nos patriae fines et dulcia linquimus arva:nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbraformosam resonare doces Amaryllida silvas.O Meliboee, deus nobis haec otia fecit:namque erit ille mihi semper deus; illius aramsaepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsumludere, quae vellem, calamo permisit agrestiNon equidem invideo; miror magis: undique totisusque adeo turbatur agris. En, ipse capellasprotinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco:hic inter densas corylos modo namque gemellos,spem gregis, ah, silice in nuda conixa reliquit.Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,de caelo tactas memini praedicere quercus:—saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavistultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemuspastores ovium teneros depellere fetus:sic canibus catulos similis, sic matribus haedosnoram, sic parvis componere magna solebam:verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,quantum lenta solent inter viburna cupressi.Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,candidior postquam tondenti barba cadebat;respexit tamen, et longo post tempore venit,postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit:namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,nec spes libertatis erat, nec cura peculi:quamvis multa meis exiret victima saeptis,pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,cui pendere sua patereris in arbore poma:Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.