teque interiecto mundi pars altera sole.Nam circumfuso consistit in aere telluset quinque in partes toto disponitur orbe.Atque duae gelido uastantur frigore semper:illic et densa tellus absconditur umbra,et nulla incepto perlabitur unda liquore,sed durata riget densam in glaciemque niuemque,quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.At media est Phoebi semper subiecta calori,seu propior terris aestiuum fertur in orbemseu celer hibernas properat decurrere luces;non igitur presso tellus exsurgit aratro,nec frugem segetes praebent neque pabula terrae;non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue,nulla nec exustas habitant animalia partes.Fertilis hanc inter posita est interque rigentesnostraque et huic aduersa solo pars altera nostro,quas similis utrimque tenens uicinia caelitemperat, alter et alterius uires necat aer;hinc placidus nobis per tempora uertitur annus,hinc et colla iugo didicit submittere tauruset lenta excelsos uitis conscendere ramos,tondeturque seges maturos annua partus,et ferro tellus, pontus confinditur aere,quin etiam structis exsurgunt oppida muris.Ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos,solus utroque idem diceris magnus in orbe.Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis,ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus,Valgius: aeterno propior non alter Homero.Languida non noster peragit labor otia, quamuisFortuna, ut mos est illi, me aduersa fatiget.Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret,cui fuerant flaui ditantes ordine sulcihorrea fecundas ad deficientia messis,cuique pecus denso pascebant agmine colles,et domino satis et nimium furique lupoque,nunc desiderium superest: nam cura nouatur,cum memor ante actos semper dolor admonet annos.