Saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,saeuus Amor docuit uerbera posse pati.Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencasnon est in uanum fabula ficta iocum;tunc ego nec cithara poteram gaudere sonoranec similes chordis reddere uoce sonos,sed perlucenti cantum meditabar auenaille ego Latonae filius atque Iouis.Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusasimmitem dominam coniugiumque ferum.Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:uincuntur molli pectora dura prece.Quod si uera canunt sacris oracula templis,haec illi nostro nomine dicta refer:hoc tibi conigium promittit Delius ipse;felix hoc, alium desine uelle uirum.’Dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.A ego ne possim tanta uidere mala!Nec tibi crediderim uotis contraria uotanec tantum crimen pectore inesse tuo:nam te nec uasti genuerunt aequora pontinec flammam uoluens ore Chimaera feronec canis anguinea redimitus terga caterua,cui tres sunt linguae tergeminumque caput,Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,nec te conceptam saeua leaena tulit,barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis,sed culta et duris non habitanda domuset longe ante alias omnes mitissima materisque pater quo non alter amabilior.Haec deus in melius crudelia somnia uertatet iubeat tepidos inrita ferre Notos.Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,unda sub aestiuum non adeunda Canem,nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,cum se purpureo uere remittit humus.At mihi Persephone nigram denuntiat horam:immerito iuueni parce nocere, dea.Non ego temptauit nulli temeranda uirorumaudax laudandae sacra docere deae,