Sit tibi cura togae potior pressumque quasilloscortum quam Serui filia Sulpicia:solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori estne cedam ignoto maxima causa toro.Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,quod mea nunc uexat corpora fessa calor?A ego non aliter tristes euincere morbosoptarim, quam te si quoque uelle putem.At mihi quid prosit morbos euincere, si tunostra potes lento pectore ferre mala?Ne tibi sim, mea lux, aeque iam feruida curaac uideor paucos ante fuisse dies,si quicquam tota commisi stulta iuuentacuius me fatear paenituisse magis,hesterna quam te solum quod nocte reliqui,ardorem cupiens dissimulare meum.Nulla tuum nobis subducet femina lectum:hoc primum iuncta est foedere nostra uenus.Tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbeformosa est oculis ulla puella meis.Atque utinam posses uni mihi bella uideri!Displiceas aliis: sic ego tutus ero.Nil opus inuidia est, procul absit gloria uulgi:qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.Sic ego secretis possum bene uiuere siluis,qua nulla humano sit uia trita pede.Tu mihi curarum requies, tu nocte uel atralumen, et in solis tu mihi turba locis.Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo,mittetur frustra deficietque Venus;hoc tibi sancta tuae Iunonis numina iuro,quae sola ante alios est mihi magna deos.Quid facio demens? Heu! heu! mea pignora cedo;iuraui stulte: proderat iste timor.Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:hoc peperit misero garrula lingua malum.Iam faciam quodcumque uoles, tuus usque manebo,nec fugiam notae seruitium dominae,sed Veneris sanctae considam uinctus ad aras:haec notat iniustos supplicibusque fauet.