Martis Romani festae uenere kalendae— exoriens nostris hic fuit annus auis —et uaga nunc certa discurrunt undique pompaperque uias urbis munera perque domos.Dicite, Pierides, quonam donetur honoreseu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.Carmine formosae, pretio capiuntur auare:gaudeat, ut digna est, uersibus illa meis.Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum,pumex et canas tondeat ante comas,summaque praetexat tenuis fastigia chartaeindicet ut nomen littera facta tuum,atque inter geminas pingantur cornua frontes:sic etenim comptum mittere oportet opus.Per uos, auctores huius mihi carminis, oroCastaliamque umbram Pieriosque lacus,ite domum cultumque illi donate libellum,sicut erit: nullus defluat inde color.Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,an minor, an toto pectore deciderim.Sed primum meritam larga donate saluteatque haec submisso dicite uerba sono:‘Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,mittit et accipias munera parua rogat,teque suis iurat caram magis esse medullis,siue sibi coniunx siue futura soror;sed potius coniunx: huius spem nominis illiauferet extincto pallida Ditis aqua.’Qui primus caram iuueni carumque puellaeeripuit iuuenem, ferreus ille fuit;durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,uiuere et erepta coniuge qui potuit.Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostroingenio: frangit fortia corda dolor;nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri,tot mala perpessae, taedia nata meae.Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbramcandidaque ossa supra nigra fauilla teget,ante meum ueniat longos incompta capilloset fleat ante meum maesta Neaera rogum;