ars bona: sed postquam sumpsit sibi tela Cupido,heu heu quam multis ars dedit ista malum!et mihi praecipue, iaceo cum saucius annumet (faueo morbo cum iuuat ipse dolor)usque cano Nemesim, sine qua uersus mihi nullusuerba potest iustos aut reperire pedes.at tu, nam diuum seruat tutela poetas,praemoneo, uati parce, puella, sacro,ut Messalinum celebrem, cum praemia belliante suos currus oppida uicta feret,ipse gerens laurus: lauro deuinctus agrestimiles io magna uoce triumphe canet.tunc Messalla meus pia det spectacula turbaeet plaudat curru praetereunte pater.adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli,sic tua perpetuo sit tibi casta soror.Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?sit comes et collo fortiter arma gerat?et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducentaequora, cum telis ad latus ire uolet?ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,atque iterum erronem sub tua signa uoca.quod si militibus parces, erit hic quoque miles,ipse leuem galea qui sibi portet aquam.castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.magna loquor, sed magnifice mihi magna locutoexcutiunt clausae fortia uerba fores.iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,si licet, extinctas aspiciamque faces!tu miserum torques, tu me mihi dira precaricogis et insana mente nefanda loqui.iam mala finissem leto, sed credula uitamspes fouet et fore cras semper ait melius.spes alit agricolas, spes sulcis credit aratissemina quae magno faenore reddat ager:haec laqueo uolucres, haec captat harundine pisces,cum tenues hamos abdidit ante cibus: