o ego ne possim tales sentire dolores,quam mallem in gelidis montibus esse lapis,stare uel insanis cautes obnoxia uentis,naufraga quam uasti tunderet unda maris!nunc et amara dies et noctis amarior umbra est:omnia nam tristi tempora felle madent.nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo:illa caua pretium flagitat usque manu.ite procul, Musae, si non prodestis amanti:non ego uos, ut sint bella canenda, colo,nec refero Solisque uias et qualis, ubi orbemcompleuit, uersis Luna recurrit equis.ad dominam faciles aditus per carmina quaero:ite procul, Musae, si nihil ista ualent.at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,ne iaceam clausam flebilis ante domum:aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:sed Venus ante alios est uiolanda mihi.illa malum facinus suadet dominamque rapacemdat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.o pereat quicumque legit uiridesque smaragdoset niueam Tyrio murice tingit ouem.addit auaritiae causas et Coa puellisuestis et e Rubro lucida concha mari.haec fecere malas: hinc clauim ianua sensitet coepit custos liminis esse canis.sed pretium si grande feras, custodia uicta estnec prohibent claues et canis ipse tacet.heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae,quale bonum multis attulit ille malis!hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causafecit ut infamis nunc deus erret Amor.at tibi, quae pretio uictos excludis amantes,eripiant partas uentus et ignis opes:quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti,nec quisquam flammae sedulus addat aquam.seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullusnec qui det maestas munus in exsequias.at bona quae nec auara fuit, centum licet annosuixerit, ardentem flebitur ante rogum: