neglegat hibernas piscis adesse minas.at mihi laeta trahant Samiae conuiuia testaefictaque Cumana lubrica terra rota.heu heu diuitibus uideo gaudere puellas:iam ueniant praedae, si Venus optat opes:ut mea luxuria Nemesis fluat utque per urbemincedat donis conspicienda meis.illa gerat uestes tenues, quas femina Coatexuit, auratas disposuitque uias:illi sint comites fusci, quos India torretSolis et admotis inficit ignis equis:illi selectos certent praebere coloresAfrica puniceum purpureumque Tyros.nota loquor: regnum ipse tenet, quem saepe coegitbarbara gypsatos ferre catasta pedes.at tibi, dura seges, Nemesim quae abducis ab urbe,persoluat nulla semina Terra fide.et tu, Bacche tener, iucundae consitor uuae,tu quoque deuotos, Bacche, relinque lacus.haud impune licet formosas tristibus agrisabdere: non tanti sunt tua musta, pater.o ualeant fruges, ne sint modo rure puellae:glans alat et prisco more bibantur aquae.glans aluit ueteres, et passim semper amarunt:quid nocuit sulcos non habuisse satos?tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat apertemitis in umbrosa gaudia ualle Venus.nullus erat custos, nulla exclusura dolentesianua: si fas est, mos precor ille redi.horrida uillosa corpora ueste tegant.nunc si clausa mea est, si copia rara uidendi,heu miserum, laxam quid iuuat esse togam?ducite: ad imperium dominae sulcabimus agros:non ego me uinclis uerberibusque nego.Hic mihi seruitium uideo dominamque paratam:iam mihi, libertas illa paterna, uale.seruitium sed triste datur, teneorque catenis,et numquam misero uincla remittit Amor,et seu quid merui seu nil peccauimus, urit.uror, io, remoue, saeua puella, faces.