Dum rota Luciferi provocet orta diem.Illa nulla queat melius consumere noctemAut operum varias disposuisse vices.At tua perdidicit, nec tu, stultissime, sentis,Cum tibi non solita corpus ab arte movet.Tune putas illam pro te disponere crinesAut tenues denso pectere dente comas?Ista haec persuadet facies, auroque lacertosVinciat et Tyrio prodeat apta sinu?Non tibi, sed iuveni cuidam volt bella videri,Devoveat pro quo remque domumque tuam.Nec facit hoc vitio, sed corpora foeda podagraEt senis amplexus culta puella fugit.Huic tamen adcubuit noster puer: hunc ego credamCum trucibus venerem iungere posse feris.Blanditiasne meas aliis tu vendere es ausus?Tune aliis demens oscula ferre mea?Tum flebis, cum me vinctum puer alter habebitEt geret in regno regna superba tuo.At tua tum me poena iuvet, Venerique merentiFixa notet casus aurea palma meos:‘Hanc tibi fallaci resolutus amore TibullusDedicat et grata sis, dea, mente rogat.’Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?Quam ferus et vere ferreus ille fuit!Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,Tum brevior dirae mortis aperta via est.An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostraVertimus, in saevas quod dedit ille feras?Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.Non arces, non vallus erat, somnumque petebatSecurus sparsas dux gregis inter oves.Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossemArma nec audissem corde micante tubam;Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostisHaesura in nostro tela gerit latere.Sed patrii servate Lares: aluistis et idem,Cursarem vestros cum tener ante pedes.Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos: