Cantus et iratae detinet anguis iter,Cantus et e curru Lunam deducere temptatEt faceret, si non aera repulsa sonent.Quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas?Forma nihil magicis utitur auxiliis:Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisseOscula, sed femori conseruisse femur.Nec tu difficilis puero tamen esse memento:Persequitur poenis tristia facta Venus.Munera ne poscas: det munera canus amator,Ut foveat molli frigida membra sinu.Carior est auro iuvenis, cui levia fulgentOra nec amplexus aspera barba terit.Huic tu candentes umero subpone lacertos,Et regum magnae despiciantur opes.At Venus invenit puero concumbere furtim,Dum timet et teneros conserit usque sinus,Et dare anhelanti pugnantibus umida linguisOscula et in collo figere dente notas.Non lapis hanc gemmaeque iuvant, quae frigore solaDormiat et nulli sit cupienda viro.Heu sero revocatur amor seroque iuventas,Cum vetus infecit cana senecta caput.Tum studium formae est: coma tum mutatur, ut annosDissimulet viridi cortice tincta nucis;Tollere tum cura est albos a stirpe capillosEt faciem dempta pelle referre novam.At tu, dum primi floret tibi temporis aetas,Utere: non tardo labitur illa pede.Neu Marathum torque: puero quae gloria victo est?In veteres esto dura, puella, senes.Parce precor tenero: non illi sontica causa est,Sed nimius luto corpora tingit amor.Vel miser absenti maestas quam saepe querelasConicit, et lacrimis omnia plena madent!Quid me spernis? ait. ‘poterat custodia vinci:Ipse dedit cupidis fallere posse deus.Nota venus furtiva mihi est, ut lenis agaturSpiritus, ut nec dent oscula rapta sonum;Et possum media quamvis obrepere nocte