Et canit eventus, quos dea magna monet:‘Parcite, quam custodit Amor, violare puellam,Ne pigeat magno post didicisse malo.Adtigerit, labentur opes, ut volnere nostroSanguis, ut hic ventis diripiturque cinis.’Et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas;Si tamen admittas, sit precor illa levis.Non ego te propter parco tibi, sed tua materMe movet atque iras aurea vincit anus.Haec mihi te adducit tenebris multoque timoreConiungit nostras clam taciturna manus,Haec foribusque manet noctu me adfixa proculqueCognoscit strepitus me veniente pedum.Vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum,Sit modo fas, annos contribuisse velim.Te semper natamque tuam te propter amabo:Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuos.Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatosImpediat crines nec stola longa pedes.Et mihi sint durae leges, laudare nec ullamPossim ego, quin oculos adpetat illa meos,Et siquid peccasse putet, ducarque capillisInmerito pronas proripiarque vias.Non ego te pulsare velim, sed, venerit isteSi furor, optarim non habuisse manus;Nec saevo sis casta metu, sed mente fideli,Mutuus absenti te mihi servet amor.At, quae fida fuit nulli, post victa senectaDucit inops tremula stamina torta manuFirmaque conductis adnectit licia telisTractaque de niveo vellere ducta putat.Hanc animo gaudente vident iuvenumque catervaeConmemorant merito tot mala ferre senem,Hanc Venus exalto flentem sublimis OlympoSpectat et, infidis quam sit acerba, monet.Haec aliis maledicta cadant; nos, Delia, amorisExemplum cana simus uterque coma.Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentesStamina, non ulli dissoluenda deo,Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,