Magnificum post haec: horrida verba doma.Parce tamen, per te furtivi foedera lecti,Per venerem quaeso conpositumque caput.Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres,Te dicor votis eripuisse meis,Ipseque te circum lustravi sulphure puro,Carmine cum magico praecinuisset anus;Ipse procuravi, ne possent saeva nocereSomnia, ter sancta deveneranda mola;Ipse ego velatus filo tunicisque solutisVota novem Triviae nocte silente dedi.Omnia persolvi: fruitur nunc alter amore,Et precibus felix utitur ille meis.At mihi felicem vitam, si salva fuisses,Fingebam demens, sed renuente deo.Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos,Area dum messes sole calente teret,Aut mihi servabit plenis in lintribus uvasPressaque veloci candida musta pede;Consuescet numerare pecus, consuescet amantisGarrulus in dominae ludere verna sinu.Illa deo sciet agricolae pro vitibus uvam,Pro segete spicas, pro grege ferre dapem.Illa regat cunctos, illi sint omnia curae,At iuvet in tota me nihil esse domo.Huc veniet Messalla meus, cui dulcia pomaDelia selectis detrahat arboribus;Et tantum venerata virum hunc sedula curet,Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.Haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque NotusqueIactat odoratos vota per Armenios.Saepe ego temptavi curas depellere vino,At dolor in lacrimas verterat omne merum.Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem,Admonuit dominae deseruitque Venus.Tunc me discedens devotum femina dixitEt pudet et narrat scire nefanda meam.Non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertisDevovet et flavis nostra puella comis.Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam