Vecta est frenato caerula pisce Thetis.Haec nocuere mihi, quod adest huic dives amator;Venit in exitium callida lena meum.Sanguineas edat illa dapes atque ore cruentoTristia cum multo pocula felle bibat;Hanc volitent animae circum sua fata querentesSemper et e tectis strix violenta canat;Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcrisQuaerat et a saevis ossa relicta lupis,Currat et inguinibus nudis ululetque per urbes,Post agat e triviis aspera turba canum.Eveniet: dat signa deus; sunt numina amanti,Saevit et iniusta lege relicta Venus.At tu quam primum sagae praecepta rapacisDesere, nam donis vincitur omnis amor.Pauper erit praesto semper, te pauper adibitPrimus et in tenero fixus erit latere,Pauper in angusto fidus comes agmine turbaeSubicietque manus efficietque viam,Pauper ad occultos furtim deducet amicosVinclaque de niveo detrahet ipse pede.Heu canimus frustra, nec verbis victa patescitIanua, sed plena est percutienda manu.At tu, qui potior nunc es, mea fata timeto:Versatur celeri Fors levis orbe rotae.Non frustra quidam iam nunc in limine perstatSedulus ac crebro prospicit ac refugit,Et simulat transire domum, mox deinde recurrit,Solus et ante ipsas excreat usque fores.Nescio quid furtivus amor parat. utere quaeso,Dum licet: in liquida nat tibi linter aqua.Semper, ut inducar, blandos offers mihi voltus,Post tamen es misero tristis et asper, Amor.Quid tibi saevitiae mecum est? an gloria magna estInsidias homini conposuisse deum?Nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtimNescio quem tacita callida nocte fovet.Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est:Sic etiam de me pernegat usque viro.Ipse miser docui, quo posset ludere pacto