Dum placeas, umeri retia ferre negent.Si volet arma, levi temptabis ludere dextra:Saepe dabis nudum, vincat ut ille, latus.Tum tibi mitis erit, rapias tum cara licebitOscula: pugnabit, sed tamen apta dabit.Rapta dabit primo, post adferet ipse roganti,Post etiam collo se inplicuisse velit.Heu male nunc artes miseras haec saecula tractant:Iam tener adsuevit munera velle puer.At tu, qui venerem docuisti vendere primus,Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,Aurea nec superent munera Pieridas.Carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint,Ex umero Pelopis non nituisset ebur.Quem referent Musae, vivet, dum robora tellus,Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas.At qui non audit Musas, qui vendit amorem,Idaeae currus ille sequatur OpisEt tercentenas erroribus expleat urbesEt secet ad Phrygios vilia membra modos.Blanditiis volt esse locum Venus ipsa: querelisSupplicibus, miseris fletibus illa favet.’Haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore,Sed Titium coniunx haec meminisse vetat.Pareat ille suae; vos me celebrate magistrum,Quos male habet multa callidus arte puer.Gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantesConsultent: cunctis ianua nostra patet.Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentemDeducat iuvenum sedula turba senem.Heu heu quam Marathus lento me torquet amore!Deficiunt artes, deficiuntque doli.Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam,Cum mea ridebunt vana magisteria.Asper eram et bene discidium me ferre loquebar,At mihi nunc longe gloria fortis abest.Namque agor ut per plana citus sola verbere turben,Quem celer adsueta versat ab arte puer.Ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam