Pollicita est magico saga ministerio.Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi,Fluminis haec rapidi carmine vertit iter,Haec cantu finditque solum Manesque sepulcrisElicit et tepido devocat ossa rogo;Iam tenet infernas magico stridore catervas,Iam iubet adspersas lacte referre pedem.Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo,Cum libet, aestivo convocat orbe nives.Sola tenere malas Medeae dicitur herbas,Sola feros Hecates perdomuisse canes.Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses:Ter cane, ter dictis despue carminibus.Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,Non sibi, si in molli viderit ipse toro.Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernetOmnia, de me uno sentiet ipse nihil.Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amoresCantibus aut herbis solvere posse meos,Et me lustravit taedis, et nocte serenaConcidit ad magicos hostia pulla deos.Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset,Orabam, nec te posse carere velim.Ferreus ille fuit, qui, te cum posset habere,Maluerit praedas stultus et arma sequi.Ille licet Cilicum victas agat ante catervas,Ponat et in capto Martia castra solo,Totus et argento contextus, totus et auroInsideat celeri conspiciendus equo,Ipse boves mea si tecum modo Delia possimIungere et in solito pascere monte pecus,Et te, dum liceat, teneris retinere lacertis,Mollis et inculta sit mihi somnus humo.Quid Tyrio recubare toro sine amore secundoProdest, cum fletu nox vigilanda venit?Nam neque tum plumae nec stragula picta soporemNec sonitus placidae ducere posset aquae.Num Veneris magnae violavi numina verbo,Et mea nunc poenas inpia lingua luit?Num feror incestus sedes adiisse deorum