Divitias alius fulvo sibi congerat auroEt teneat culti iugera multa soli,Quem labor adsiduus vicino terreat hoste,Martia cui somnos classica pulsa fugent:Me mea paupertas vita traducat inerti,Dum meus adsiduo luceat igne focus.Ipse seram teneras maturo tempore vitesRusticus et facili grandia poma manu;Nec spes destituat, sed frugum semper acervosPraebeat et pleno pinguia musta lacu.Nam veneror, seu stipes habet desertus in agrisSeu vetus in trivio florida serta lapis,Et quodcumque mihi pomum novus educat annus,Libatum agricolae ponitur ante deo.Flava Ceres, tibi sit nostro de rure coronaSpicea, quae templi pendeat ante fores,Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,Terreat ut saeva falce Priapus aves.Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agriCustodes, fertis munera vestra, Lares.Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos,Nunc agna exigui est hostia parva soli.Agna cadet vobis, quam circum rustica pubesClamet io messes et bona vina date.Iam modo iam possim contentus vivere parvoNec semper longae deditus esse viae,Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbraArboris ad rivos praetereuntis aquae.Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentemAut stimulo tardos increpuisse boves,Non agnamve sinu pigeat fetumve capellaeDesertum oblita matre referre domum.At vos exiguo pecori, furesque lupique,Parcite: de magno est praeda petenda grege.Hic ego pastoremque meum lustrare quotannisEt placidam soleo spargere lacte Palem.Adsitis, divi, neu vos e paupere mensaDona nec e puris spernite fictilibus.Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestisPocula, de facili conposuitque luto.