unda Clytaemestrae stuprum uehit altera, Cressaeportat mentitae lignea monstra bouis.ecce coronato pars altera rapta phaselo,mulcet ubi Elysias aura beata rosas,qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybebesmitratisque sonant Lydia plectra choris.Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritaenarrant historiae tempora nota suae:haec sua maternis queritur liuere catenisbracchia nec meritas frigida saxa manus;narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,in scelus hoc animum non ualuisse suum.sic mortis lacrimis uitae sancimus amores:celo ego perfidiae crimina multa tuae.sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris,si te non totum Chloridos herba tenet:nutrix in tremulis ne quid desideret annisParthenie: potuit, nec tibi auara fuit.deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,ne speculum dominae porrigat illa nouae.et quoscumque meo fecisti nomine uersus,ure mihi: laudes desine habere meas.pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbomollia contortis alligat ossa comis.ramosis Anio qua pomifer incubat aruis,et numquam Herculeo numine pallet ebur,hic carmen media dignum me scribe columna,sed breue, quod currens uector ab urbe legat:‘hic Tiburtina iacet aurea Cynthia terra:accessit ripae laus, Aniene, tuae.’nec tu sperne piis uenientia somnia portis:cum pia uenerunt somnia, pondus habent.nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras,errat et abiecta Cerberus ipse sera.luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti:nos uehimur, uectum nauta recenset onus.nunc te possideant aliae: mox sola tenebo:mecum eris, et mixtis ossibus ossa teram.’haec postquam querula mecum sub lite peregit,inter conplexus excidit umbra meos.