illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,hoc unum, iusso non moritura die.di melius! quantus mulier foret una triumphus,ductus erat per quas ante Iugurtha uias!Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eiusuna decem uicit missa sagitta ratis.bella satis cecini: citharam iam poscit Apollouictor et ad placidos exuit arma choros.candida nunc molli subeant conuiuia luco;blanditiaeque fluant per mea colla rosae,uinaque fundantur prelis elisa Falernis,terque lauet nostras spica Cilissa comas.ingenium positis irritet Musa poetis:Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.ille paludosos memoret seruire Sycambros,Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat,hic referat sero confessum foedere Parthum:‘reddat signa Remi, mox dabit ipse sua:siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois,differat in pueros ista tropaea suos.gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas:ire per Euphraten ad tua busta licet.’sic noctem patera, sic ducam carmine, doneciniciat radios in mea uia dies.Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,luridaque euictos effugit umbra rogos.Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,murmur ad extremae nuper humata uiae,cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,et quererer lecti frigida regna mei.eosdem habuit secum quibus est elata capillos,eosdem oculos; lateri uestis adusta fuit,et solitum digito beryllon adederat ignis,summaque Lethaeus triuerat ora liquor.spirantisque animos et uocem misit: at illipollicibus fragiles increpuere manus:‘perfide nec cuiquam melior sperande puellae,in te iam uires somnus habere potest?iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburaeet mea nocturnis trita fenestra dolis?