annua pastorum conuiuia, lusus in urbe,cum pagana madent fercula diuitiis,cumque super raros faeni flammantis aceruostraicit immundos ebria turba pedes.Romulus excubias decreuit in otia iatque intermissa castra silere tuba.hoc Tarpeia suum tempus rata conuenit hostem:pacta ligat, pactis ipsa futura comes.mons erat ascensu dubius festoque remissusnec mora, uocalis occupat ense canis.omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unusdecreuit poenis inuigilare suis.prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,nubendique petit, quem uelit, ipsa diem.at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem)nube ait et regni scande cubile mei!dixit, et ingestis comitum super obruit armis.haec, uirgo, officiis dos erat apta tuis.a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:o vigil, iniuste praemia sortis habes.terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultorturpia ieiuno terreat ossa sono!docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem,concordique toro pessima semper auis,Penelopen quoque neglecto rumore maritinubere lasciuo cogeret Antinoo.illa uelit, poterit magnes non ducere ferrum,et uolucris nidis esse nouerca suis.quippe et, Collinas ad fossam mouerit herbas,stantia currenti diluerentur aqua:audax cantatae leges imponere lunaeet sua nocturno fallere terga lupo,posset ut intentos astu caecare maritos,cornicum immeritas eruit ungue genas;consuluitque striges nostro de sanguine, et in mehippomanes fetae semina legit equae.exorabat opus uerbis, ceu blanda peruresaxosamque ferat sedula culpa uiam: