sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnispura triumphantis hasta sequatur equos)incorrupta mei conserua foedera lecti!hac ego te sola lege redisse uelim:armaque cum tulero portae uotiua Capenae,subscribam ‘salvo grata puella uiro.’Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrumfabor et antiqui limina capta Iouis.lucus erat felix hederoso conditus antro,multaque natiuis obstrepit arbor aquis,Siluani ramosa domus, quo dulcis ab aestufistula poturas ire iubebat ouis.hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno,fidaque suggesta castra coronat humo.quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetiscum quateret lento murmure saxa Iouis?atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,stabant Romano pila Sabina Foro.murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,bellicus ex illo fonte bibebat equus.hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illiurgebat medium fictilis urna caput.et satis una malae potuit mors esse puellae,quae uoluit flammas fallere, Vesta, tuas?uidit harenosis Tatium proludere campispictaque per flauas arma leuare iubas:obstipuit regis facie et regalibus armis,interque oblitas excidit urna manus.saepe illa immeritae causata est omina lunae,et sibi tingendas dixit in amne comas:saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis,Romula ne faciem laederet hasta Tati.dumque subit primo Capitolia nubila fumo,rettulit hirsutis bracchia secta rubis,et sua Tarpeia residens ita fleuit ab arceuulnera, uicino non patienda Ioui:‘ignes castrorum et Tatiae praetoria turmaeet formosa oculis arma Sabina meis,o utinam ad uestros sedeam captiua Penatis,dum captiua mei conspicer ora Tati!