diceris et macie uultum tenuasse: sed optoe desiderio sit color iste meo.at mihi cum noctes induxit uesper amaras,si qua relicta iacent, osculor arma tua;tum queror in toto non sidere pallia lecto,lucis et auctores non dare carmen auis.noctibus hibernis castrensia pensa laboroet Tyria in clauos uellera secta tuos;et disco, qua parte fluat uincendus Araxes,quot sine aqua Parthus milia currat equus;cogor et e tabula pictos ediscere mundos,qualis et haec docti sit positura dei,quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu,uentus in Italiam qui bene uela ferat.assidet una soror, curis et pallida nutrixpeierat hiberni temporis esse moras.felix Hippolyte! nuda tulit arma papillaet texit galea barbara molle caput.Romanis utinam patuissent castra puellis!essem militiae sarcina fida tuae,nec me tardarent Scythiae iuga, cum Paper altasAfricus in glaciem frigore nectit aquas.omnis amor magnus, sed aperto in coniuge maior:hanc Venus, ut uiuat, uentilat ipsa facem.nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostriscrystallusque meas ornet aquosa manus?omnia surda tacent, rarisque assueta kalendisuix aperit clausos una puella Lares,Claugidos et catulae uox est mihi grata querentis:illa tui partem uindicat una tori.flore sacella tego, uerbenis compita uelo,et crepat ad ueteres herba Sabina focos.siue in finitimo gemuit stans noctua tigno,seu uoluit tangi parca lucerna mero,illa dies hornis caedem denuntiat agnis,succinctique calent ad noua lucra popae.ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris,raptaue odorato carbasa lina duci,plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae,subdolus et uersis increpat arcus equis!