tempore quo sociis uenit Lycomedius armisatque Sabina feri contudit arma Tati.uidi ego labentis acies et tela caduca,atque hostis turpi terga dedisse fugae.sed facias, diuum Sator, ut Romana per aeuumtranseat ante meos turba togata pedes.sex superant uersus: te, qui ad uadimonia curris,non moror: haec spatiis ultima creta meis.stipes acernus eram, properanti falce dolatus,ante Numam grata pauper in urbe deus.at tibi, Mamurri, formae caelator aenae,tellus artifices ne terat Osca manus,qui me tam docilis potuisti fundere in usus.unum opus est, operi non datur unus honos.haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae,cum totiens absis, si potes esse meus.si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit,haec erit e lacrimis facta litura meis:aut si qua incerto fallet te littera tractu,signa meae dextrae iam morientis erunt.te modo uiderunt iteratos Bactra per ortus,te modo munito Sericus hostis equo,hibernique Getae, pictoque Britannia curru,ustus et Eoa decolor Indus aqua.haecne marita fides et parce auia noctes,cum rudis urgenti bracchia uicta dedi?quae mihi deductae fax omen praetulit, illatraxit ab euerso lumina nigra rogo;et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillisuitta data est: nupsi non comitante deo.omnibus heu portis pendent mea noxia uota:texitur haec castris quarta lacerna tuis.occidat, immerita qui carpsit ab arbore uallumet struxit querulas rauca per ossa tubas,dignior obliquo funem qui torqueat Ocno,aeternusque tuam pascat, aselle, famem!dic mihi, num teneros urit lorica lacertos?num grauis imbellis atterit hasta manus?haec noceant potius, quam dentibus ulla puelladet mihi plorandas per tua colla notas!