haec est feminei merces extrema triumphi,laudat ubi emeritum libera fama rogum.nunc tibi commendo communia pignora natos:haec cura et cineri spirat inusta meo.fungere maternis uicibus, pater: illa meorumomnis erit collo turba ferenda tuo.oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:tota domus coepit nunc onus esse tuum.et si quid doliturus eris, sine testibus illis!cum uenient, siccis oscula falle genis!sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,somniaque in faciem credita saepe meam:atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,ut responsurae singula uerba iace.seu tamen aduersum mutarit ianua lectum,sederit et nostro cauta nouerca toro,coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:capta dabit uestris moribus illa manus;nec matrem laudate nimis: collata prioriuertet in offensas libera uerba suas.seu memor ille mea contentus manserit umbraet tanti cineres duxerit esse meos,discite uenturam iam nunc sentire senectam,caelibis ad curas nec uacet ulla uia.quod mihi detractum est, uestros accedat ad annos:prole mea Paullum sic iuuet esse senem.et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi;uenit in exsequias tota caterua meas.causa perorata est. flentes me surgite, testes,dum pretium uitae grata rependit humus.moribus et caelum patuit: sim digna merendo,cuius honoratis ossa vehantur avis.