altera maternos exaequat turba Libones,et domus est titulis utraque fulta suis.mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis,uinxit et acceptas altera uitta comas,iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili:in lapide hoc uni nupta fuisse legar.testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos,sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces,et Persen proauo stimulantem pectus Achille,quique tuas proauo fregit Achille domos,me neque censurae legem mollisse nec ullalabe mea uestros erubuisse focos.non fuit exuuiis tantis Cornelia damnum:quin et erat magnae pars imitanda domus.nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:uiximus insignes inter utramque facem.mi natura dedit leges a sanguine ductas,nec possis melior iudicis esse metu.quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:turpior assessu non erit ulla meo,uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben,Claudia, turritae rara ministra deae,uel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis,exhibuit uiuos carbasus alba focos.nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:in me mutatum quid nisi fata uelis?maternis laudor lacrimis urbisque querelis,defensa et gemitu Caesaris ossa mea.ille sua nata dignam uixisse sororemincrepat, et lacrimas uidimus ire deo.et tamen emerui generosos uestis honoresnec mea de sterili facta rapina domo.tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen:condita sunt uestro lumina nostra sinu.uidimus et fratrem sellam geminasse curulem,consule quo, festo tempore, rapta soror.filia, tu specimen censurae nata paternae,fac teneas unum nos imitata uirum.et serie fulcite genus: mihi cumba uolentiitur aucturis tot mea facta meis.