Claudius a Rheno traiectos arcuit hostis,Belgica cum uasti parma relata ducisVirdomari. genus hic Rheno iactabat ab ipso,mobilis e rectis fundere gaesa rotis.illi ut uirgatis iaculans it ab agmine bracistorquis ab incisa decidit unca gula.nunc spolia in templo tria condita: causa Feretri,omine quod certo dux ferit ense ducem;seu quia uicta suis umeris haec arma ferebant,hinc Feretri dictast ara superba Iovis.desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:panditur ad nullas ianua nigra preces;cum semel infernas intrarunt funera leges,non exorato stant adamante uiae.te licet orantem fuscae deus audiat aulae:nempe tuas lacrimas litora surda bibent.uota mouent superos: ubi portitor aera recepit,obserat herbosos lurida porta rogos.sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrumdetraheret lecto fax inimica caput.quid mihi coniugium Paulli, quid currus auorumprofuit aut famae pignora tanta meae?non minus immitis habuit Cornelia Parcas:et sum, quod digitis quinque legatur, onus.damnatae noctes et uos, uada lenta, paludes,et quaecumque meos implicat unda pedes,immatura licet, tamen huc non noxia ueni:det Pater hic umbrae mollia iura meae.aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,in mea sortita uindicet ossa pila:assideant fratres, iuxta et Minoida sellamEumenidum intento turba seuera foro:Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes,fallax Tantaleus corripiare liquor;Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;et iaceat tacita laxa catena sera.ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororuminfelix umeros urgeat urna meos.si cui fama fuit per auita tropaea decori,Afra Numantinos regna loquuntur auos: