iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illamlaeserat abiegni uenter apertus equi,cum pater in nati trepidus ceruice pependit,et uerita est umeros urere flamma pios.tunc animi uenere Deci Brutique secures,uexit et ipsa sui Caesaris arma Venus,arma resurgentis portans uictricia Troiae:felix terra tuos cepit, Iule, deos,si modo Auernalis tremulae cortina Sibyllaedixit Auentino rura pianda Remo,aut si Pergameae sero rata carmina uatislongaeuum ad Priami uera fuere caput:‘uertite equum, Danai! male uincitis! Ilia tellusuiuet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.’optima nutricum nostris lupa Martia rebus,qualia creuerunt moenia lacte tuo!moenia namque pio coner disponere uersu:ei mihi, quod nostro est paruus in ore sonus!sed tamen exiguo quodcumque e pectore riuifluxerit, hoc patriae seruiet omne meae.Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,ut nostris tumefacta superbiat Vmbria libris,Vmbria Romani patria Callimachi!scandentis quisquis cernit de uallibus arces,ingenio muros aestimet ille meo!Roma, faue, tibi surgit opus, date candida ciuesomina, et inceptis dextera cantet auis!sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:has meus ad metas sudet oportet equus.quo ruis imprudens, uage, dicere fata, Properti?non sunt a dextro condita fila colo.accersis lacrimas cantans, auersus Apollo:poscis ab inuita uerba pigenda lyra.certa feram certis auctoribus, aut ego uatesnescius aerata signa mouere pila.me creat Archytae suboles Babylonius OropsHoron, et a proauo ducta Conone domus.di mihi sunt testes non degenerasse propinquos,inque meis libris nil prius esse fide.