hoc, quodcumque uides, hospes, qua maxima Roma est,ante Phrygem Aenean collis et herba fuit;atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo,Euandri profugae concubuere boues.fictilibus creuere deis haec aurea templa,nec fuit opprobrio facta sine arte casa;Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,et Tiberis nostris aduena bubus erat.qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olimunus erat fratrum maxima regna focus.curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,pellitos habuit, rustica corda, Patres.bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis:centum illi in prato saepe senatus erat.nec sinuosa cauo pendebant uela theatro,pulpita sollemnis non oluere crocos.nulli cura fuit externos quaerere diuos,cum tremeret patrio pendula turba sacro,annuaque accenso celebrante Parilia faeno,qualia nunc curto lustra nouantur equo.Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,ducebant macrae uilia sacra boues.parua saginati lustrabant compita porci,pastor et ad calamos exta litabat ouis.uerbera pellitus saetosa mouebat arator,unde licens Fabius sacra Lupercus habet.nec rudis infestis miles radiabat in armis:miscebant usta proelia nuda sude.prima galeritus posuit praetoria Lycmon,magnaque pars Tatio rerum erat inter ouis.hinc Tities Ramnesque uiri Luceresque Soloni,quattuor hinc albos Romulus egit equos.quippe suburbanae parua minus urbe Bouillaeet, qui nunc nulli, maxima turba Gabi.et stetit Alba potens, albae suis omine nata,ac tibi Fidenas longa erat isse uia.nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:sanguinis altricem non pudet esse lupam.huc melius profugos misisti, Troia, Penatis;heu quali uecta est Dardana puppis aue!