in morso aequales videant mea vulnera collo:me doceat livor mecum habuisse meam.aut in amore dolere volo aut audire dolentem,sive meas lacrimas sive videre tuas,tecta superciliis si quando verba remittis,aut tua cum digitis scripta silenda notas.odi ego quos numquam pungunt suspiria somnos:semper in irata pallidus esse velim.dulcior ignis erat Paridi, cum Graia per armaTynaridi poterat gaudia ferre suae:dum vincunt Danai, dum restat barbarus Hector,ille Helenae in gremio maxima bella gerit.aut tecum aut pro te mihi cum rivalibus armasemper erunt: in te pax mihi nulla placet.gaude, quod nullast aeque formosa: doleres,si qua foret: nunc sis iure superba licet.at tibi, qui nostro nexisti retia lecto,sit socer aeternum nec sine matre domus!cui nunc si qua datast furandae copia noctis,offensa illa mihi, non tibi amica, dedit.Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum,intra fortunam qui cupis esse tuam,quid me scribendi tam vastum mittis in aequor?non sunt apta meae grandia vela rati.turpest, quod nequeas, capiti committere ponduset pressum inflexo mox dare terga genu.omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,palma nec ex aequo ducitur ulla iugo.gloria Lysippost animosa effingere signa;exactis Calamis se mihi iactat equis;in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles;Parrhasius parva vindicat arte locum;argumenta magis sunt Mentoris addita formae;at Myos exiguum flectit acanthus iter;Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;Praxitelen propria vendit ab urbe lapis.est quibus Eleae concurrit palma quadrigae,est quibus in celeris gloria nata pedes;hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis:naturae sequitur semina quisque suae.