terra parum fuerat fatis, adiecimus undas:fortunae miseras auximus arte vias.ancora te teneat, quem non tenuere penates?quid meritum dicas, cui sua terra parumst?ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carinaconsenuit, fallit portus et ipse fidem.nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellisomnia detrito vincula fune cadunt.sunt Agamemnonias testantia litora curas,quae notat Argynni poena Athamantiadae.hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides,pro qua mactatast Iphigenia mora.natura insidians pontum substravit avaris:ut tibi succedat, vix semel esse potest.saxa triumphalis fregere Capherea puppes,naufraga cum vasto Graecia tracta salost.paulatim socium iacturam flevit Ulixes,in mare cui soliti non valuere doli.at tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis:ante fores dominae condar oportet iners.Dulcis ad hesternas fuerat mihi rixa lucernasvocis et insanae tot maledicta tuae.tu vero nostros audax invade capilloset mea formosis unguibus ora nota,tu minitare oculos subiecta exurere flamma,fac mea rescisso pectora nuda sinu!cum furibunda mero mensam propellis et in meproicis insana cymbia plena manu,nimirum veri dantur mihi signa caloris:nam sine amore gravi femina nulla dolet.quae mulier rabida iactat convicia lingua,haec Veneris magnae volvitur ante pedes.custodum grege seu circa se stipat euntem,seu sequitur medias, maenas ut icta, vias,seu timidam crebro dementia somnia terrent,seu miseram in tabula picta puella movet,his ego tormentis animi sum verus haruspex,has didici certo saepe in amore notas.non est certa fides, quam non in iurgia vertas:hostibus eveniat lenta puella meis.