noluit hoc Paetus, stridorem audire procellaeet duro teneras laedere fune manus,sed thyio thalamo aut Oricia terebinthoeffultum pluma versicolore caput.hunc parvo ferri vidit nox improba ligno,et miser invisam traxit hiatus aquam;huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues:Paetus ut occideret, tot coiere mala.flens tamen extremis dedit haec mandata quereliscum moribunda niger clauderet ora liquor:'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti,et quaecumque meum degravat unda caput,quo rapitis miseros primae lanuginis annos?attulimus longas in freta vestra comas.ah miser alcyonum scopulis affligar acutis!in me caeruleo fuscina sumpta deost.at saltem Italiae regionibus evehat aestus:hoc de me sat erit si modo matris erit.'subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus;ultima quae Paeto voxque diesque fuit.Paete, quid aetatem numeras? quid cara natantimater in ore tibist? non habet unda deos.et mater non iusta piae dare debita terraenec pote cognatos inter humare rogos,sed tua nunc volucres astant super ossa marinae,nunc tibi pro tumulo Carpathium omne marest.infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae,quae spolia ex illo tanta fuere tibi?aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina?portabat sanctos alveus ille viros.o centum aequoreae Nereo genitore puellae,et tu, materno tacta dolore, Theti;vos decuit lasso supponere bracchia mento:non poterat vestras ille gravare manus.reddite corpus, aquae! positast in gurgite vita;Paetum sponte tua, vilis harena, tegas;et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum,dicat 'et audaci tu timor esse potes.'ite, rates curvate et leti texite causas:ista per humanas mors venit acta manus.