tristis erat domus, et tristes sua pensa ministraecarpebant, medio nebat et ipsa loco,umidaque impressa siccabat lumina lana,rettulit et querulo iurgia nostra sono?'haec te teste mihi promissast, Lygdame, merces?est poena et servo rumpere teste fidem.ille potest nullo miseram me linquere facto,et qualem nolo dicere habere domi?gaudet me vacuo solam tabescere lecto?si placet, insultet, Lygdame, morte mea.non me moribus illa, sed herbis improba vicitstaminea rhombi ducitur ille rota.illum turgentis sanie portenta rubetaeet lecta exsuctis anguibus ossa trahunt,et strigis inventae per busta iacentia plumae,cinctaque funesto lanea vitta toro.si non vana canunt mea somnia, Lygdame, testor,poena erit ante meos sera sed ampla pedes;putris et in vacuo texetur aranea lecto:noctibus illorum dormiet ipsa Venus.'quae tibi si veris animis est questa puella,hac eadem rursus, Lygdame, curre via,et mea cum multis lacrimis mandata reporta,iram, non fraudes esse in amore meo,me quoque consimili impositum torquerier igni:iurabo bis sex integer esse dies.quod mihi si e tanto felix concordia belloexstiterit, per me, Lygdame, liber eris.Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae!per te immaturum mortis adimus iter;tu vitiis hominum crudelia pabula praebes;semina curarum de capite orta tuo.tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portusobruis insano terque quaterque mari.nam dum te sequitur, primo miser excidit aevoet nova longinquis piscibus esca natat.quod si contentus patrio bove verteret agros,verbaque duxisset pondus habere mea,viveret ante suos dulcis conviva Penates,pauper, at in terra nil nisi fleret opes.