atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas,sparserit et nigras alba senecta comas,tum mihi naturae libeat perdiscere mores,quis deus hanc mundi temperet arte domum,qua venit exoriens, qua deficit, unde coactiscornibus in plenum menstrua luna redit,unde salo superant venti, quid flamine captetEurus, et in nubes unde perennis aqua;sit ventura dies mundi quae subruat arces,purpureus pluvias cur bibit arcus aquas,aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi,solis et atratis luxerit orbis equis,cur serus versare boves et plaustra Bootes,Pleiadum spisso cur coit igne chorus,curve suos fines altum non exeat aequor,plenus et in partes quattuor annus eat;sub terris sint iura deum et tormenta reorum,num rota, num scopuli, num sitis inter aquas,aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei,Tisiphones atro si furit angue caput,num tribus infernum custodit faucibus antrumCerberus, et Tityo iugera pauca novem,an ficta in miseras descendit fabula gentes,et timor haud ultra quam rogus esse potest.exitus hic vitae superet mihi: vos, quibus armagrata magis, Crassi signa referte domum.Dic mihi de nostra quae sensti vera puella:sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga.omnis enim debet sine vano nuntius esse,maioremque metu servus habere fidem.nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere primaincipe: suspensis auribus ista bibam.num me laetitia tumefactum fallis inani,haec referens, quae me credere velle putas?sicin eram incomptis vidisti flere capillis?illius ex oculis multa cadebat aqua?nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto,scriniaque ad lecti clausa iacere pedes,ac maestam teneris vestem pendere lacertis?ornabat niveas nullane gemma manus?