sera, sed Ausoniis veniet provincia virgis;assuescent Latio Partha tropaea Iovi.ite agite, expertae bello, date lintea, prorae,et solitum, armigeri, ducite munus, equi!omina fausta cano. Crassos clademque piate!ite et Romanae consulite historiae!Mars pater, et sacrae fatalia lumina Vestae,ante meos obitus sit precor illa dies,qua videam spoliis oneratos Caesaris axes,et subter captos arma sedere duces,tela fugacis equi et bracati militis arcus,ad vulgi plausus saepe resistere equos,inque sinu carae nixus spectare puellaeincipiam et titulis oppida capta legam!ipsa tuam serva prolem, Venus: hoc sit in aevum,cernis ab Aenea quod superesse caput.praeda sit haec illis, quorum meruere labores:me sat erit Sacra plaudere posse Via.Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes:sat mihi cum domina proelia dura mea.nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur,nec bibit e gemma divite nostra sitis,nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.o prima infelix fingenti terra Prometheo!ille parum caute pectoris egit opus.corpora disponens mentem non vidit in arto:recta animi primum debuit esse via.nunc maris in tantum vento iactamur, et hostemquaerimus, atque armis nectimus arma nova.haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:nudus in inferna, stulte, vehere rate.victor cum victo pariter miscetur in umbris:consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:optima mors, carpta quae venit ante die.me iuvat in prima coluisse Helicona iuventaMusarumque choris implicuisse manus;me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo,et caput in verna semper habere rosa.