non hinc ulla tibi sperandast fama, Properti:mollia sunt parvis prata terenda rotis;ut tuus in scamno iactetur saepe libellus,quem legat exspectans sola puella virum.cur tua praescriptos evectast pagina gyros?non est ingenii cumba gravanda tui.alter remus aquas alter tibi radat harenas,tutus eris: medio maxima turba marist.'dixerat, et plectro sedem mihi monstrat eburno,quo nova muscoso semita facta solost.hic erat affixis viridis spelunca lapillis,pendebantque cavis tympana pumicibus,orgia Musarum et Sileni patris imagofictilis et calami, Pan Tegeaee, tui;et Veneris dominae volucres, mea turba, columbaetingunt Gorgoneo punica rostra lacu;diversaeque novem sortitae iura Puellaeexercent teneras in sua dona manus:haec hederas legit in thyrsos, haec carmina nervisaptat, at illa manu texit utraque rosam.e quarum numero me contigit una dearum(ut reor a facie, Calliopea fuit):'contentus niveis semper vectabere cycnis,nec te fortis equi ducet ad arma sonus.nil tibi sit rauco praeconia classica cornuflare, nec Aonium tingere Marte nemus;aut quibus in campis Mariano proelia signostent et Teutonicas Roma refringat opes,barbarus aut Suebo perfusus sanguine Rhenussaucia maerenti corpora vectet aqua.quippe coronatos alienum ad limen amantesnocturnaeque canes ebria signa morae,ut per te clausas sciat excantare puellas,qui volet austeros arte ferire viros.'talia Calliope, lymphisque a fonte petitisora Philitea nostra rigavit aqua.Arma deus Caesar dites meditatur ad Indos,et freta gemmiferi findere classe maris.magna, Quiris, merces: parat ultima terra triumphos;Tigris et Euphrates sub tua iura fluent;