arboreasque cruces Sinis, et non hospita Graissaxa, et curtatas in fera fata trabes.haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes,hic tibi pro digna gente petendus honos,hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotumspes et venturae coniugis aptus amor.Ergo tam doctae nobis periere tabellae,scripta quibus pariter tot periere bona!has quondam nostris manibus detriverat usus,qui non signatas iussit habere fidem.illae iam sine me norant placare puellas,et quaedam sine me verba diserta loqui.non illas fixum caras effecerat aurum:vulgari buxo sordida cera fuit.qualescumque mihi semper mansere fideles,semper et effectus promeruere bonos.forsitan haec illis fuerunt mandata tabellis:'irascor, quoniam's, lente, moratus heri.an tibi nescio quae visast formosior? an tunon bona de nobis crimina ficta iacis?'aut dixit: 'venies hodie, cessabimus una:hospitium tota nocte paravit Amor,'et quaecumque volens reperit non stulta puellagarrula, cum blandis dicitur hora dolis.me miserum, his aliquis rationem scribit avaruset ponit duras inter ephemeridas!quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro:quisenta velit?i puer, et citus haec aliqua propone columna,et dominum Esquiliis scribe habitare tuum.Falsast ista tuae, mulier, fiducia formae,olim oculis nimium facta superba meis.noster amor talis tribuit tibi, Cynthia, laudes:versibus insignem te pudet esse meis.mixtam te varia laudavi saepe figura,ut, quod non esses, esse putaret amor;et color est totiens roseo collatus Eoo,cum tibi quaesitus candor in ore foret:quod mihi non patrii poterant avertere amici,eluere aut vasto Thessala saga mari,