et spatia annorum et longa intervalla profundilenibunt tacito vulnera nostra sinu:seu moriar, fato, non turpi fractus amore;atque erit illa mihi mortis honesta dies.Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos,Tulle, Propontiaca qua fluit isthmos aqua,Dindymis et sacra fabricata in vite Cybebe,raptorisque tulit quae via Ditis equos?si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes,nec desiderio, Tulle, movere meo,si tibi olorigeri visendast ora Caystri,et quae serpentis temperat unda vias;tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem,sectaque Persea Phorcidos ora manu,Geryonis stabula et luctantum in pulvere signaHerculis Antaeique, Hesperidumque choros;tuque tuo Colchum propellas remige Phasim,Peliacaeque trabis totum iter ipse legas,qua rudis Argoa natat inter saxa columbain faciem prorae pinus adacta novae:omnia Romanae cedent miracula terrae.natura hic posuit, quidquid ubique fuit.armis apta magis tellus quam commoda noxae:Famam, Roma, tuae non pudet historiae.nam quantum ferro tantum pietate potentesstamus: victricis temperat ira manus.hic, Anio Tiburne, fluis, Clitumnus ab Umbrotramite, et aeternum Marcius umor opus,Albanus lacus et foliis Nemorensis abundans,potaque Pollucis nympha salubris equo.at non squamoso labuntur ventre cerastae,Itala portentis nec furit unda novis;non hic Andromedae resonant pro matre catenae,nec tremis Ausonias, Phoebe fugate, dapes,nec cuiquam absentes arserunt in caput ignesexitium nato matre movente suo;Penthea non saevae venantur in arbore Bacchae,nec solvit Danaas subdita cerva rates;cornua nec valuit curvare in paelice Iunoaut faciem turpi dedecorare bove;