namque ubi non certo vincitur foedere lectus,non habet ultores nox vigilanda deos,et quibus imposuit, solvit mox vincla libido:contineant nobis omina prima fidem.ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris,pollueritque novo sacra marita toro,illi sint quicumque solent in amore dolores,et caput argutae praebeat historiae,nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:semper amet, fructu semper amoris egens.Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenasut me longa gravi solvat amore via.crescit enim assidue spectando cura puellae:ipse alimenta sibi maxima praebet amor.omnia sunt temptata mihi, quacumque fugariposset: at exsomnis me premit ipse deus.vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit:seu venit, extremo dormit amicta toro.unum erit auxilium: mutatis Cynthia terrisquantum oculis, animo tam procul ibit amor.nunc agite, o socii, propellite in aequora navem,remorumque pares ducite sorte vices,iungiteque extremo felicia lintea malo:iam liquidum nautis aura secundat iter.Romanae turres et vos valeatis, amici,qualiscumque mihi tuque, puella, vale!ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes,cogar et undisonos nunc prece adire deos.deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeosedarit placida vela phaselus aqua,quod superest, sufferre, pedes, properate laborem,Isthmos qua terris arcet utrumque mare.inde ubi Piraei capient me litora portus,scandam ego Theseae bracchia longa viae.illic vel stadiis animum emendare Platonisincipiam aut hortis, docte Epicure, tuis;persequar aut studium linguae, Demosthenis arma,libaboque tuos, culte Menandre, sales;aut certe tabulae capient mea lumina pictae,sive ebore exactae, seu magis aere, manus.