quam possit vestros quisquam reprehendere cursuset rabidae stimulos frangere nequitiae.testis, Cretaei fastus quae passa iuvenciinduit abiegnae cornua falsa bovis;testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo,quae voluit liquido tota subire deo.crimen et illa fuit, patria succensa senectaarboris in frondes condita Myrrha novae.nam quid Medeae referam, quo tempore matrisiram natorum caede piavit amor?quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenisinfamis stupro stat Pelopea domus?tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figuratondes purpurea regna paterna coma.hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!Nise, tuas portas fraude reclusit amor.at vos, innuptae, felicius urite taedas:pendet Cretaea tracta puella rate.non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci:victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.Credis eum iam posse tuae meminisse figurae,vidisti a lecto quem dare vela tuo?durus, qui lucro potuit mutare puellam!tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba:forsitan ille alio pectus amore terat.est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes,splendidaque a docto fama refulget avo,fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus.fidus ero: in nostros curre, puella, toros!tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes,Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.nox mihi prima venit! primae da tempora nocti!longius in primo, Luna, morare toro.quam multae ante meis cedent sermonibus horaedulcia quam nobis concitet arma Venus!foedera sunt ponenda prius signandaque iuraet scribenda mihi lex in amore novo.haec Amor ipse suo constringet pignora signo:testis sidereae torta corona deae.