fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili:accepere tuae Romula vincla manus.bracchia spectasti sacris admorsa colubris,et trahere occultum membra soporis iter.'Non hoc, Roma, fui tanto tibi cive verenda!'dixit et assiduo lingua sepulta mero.septem urbs alta iugis, toto quae praesidet orbi,non humana deicienda manu.haec di condiderunt, haec di quoque moenia servant:vix timeat salvo Caesare Roma Iovem.nunc ubi Scipiadae classes, ubi signa Camilli,aut modo Pompeia, Bospore, capta manu?Hannibalis spolia et victi monumenta Syphacis,et Pyrrhi ad nostros gloria fracta pedes?Curtius expletis statuit monumenta lacunis,admisso Decius proelia rupit equo,Coclitis abscissos testatur semita pontes,est cui cognomen corvus habere dedit:Leucadius versas acies memorabit Apollo:tanti operis bellum sustulit una dies.at tu, sive petes portus seu, navita, linques,Caesaris in toto sis memor Ionio.Postume, plorantem potuisti linquere Gallam,miles et Augusti fortia signa sequi?tantine ulla fuit spoliati gloria Parthi,ne faceres Galla multa rogante tua?si fas est, omnes pariter pereatis avari,et quisquis fido praetulit arma toro!tu tamen iniecta tectus, vesane, lacernapotabis galea fessus Araxis aquam.illa quidem interea fama tabescet inani,haec tua ne virtus fiat amara tibi,neve tua Medae laetentur caede sagittae,ferreus armato neu cataphractus equo,neve aliquid de te flendum referatur in urna:sic redeunt, illis qui cecidere locis.ter quater in casta felix, o Postume, Galla!moribus his alia coniuge dignus eras.quid faciet nullo munita puella timore,cum sit luxuriae Roma magistra suae?