exagitet nostros Manis, sectetur et umbras,insultetque rogis, calcet et ossa mea!quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemoncorruit ipse suo saucius ense latus,et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,qua sine Thebanam noluit ire domum?sed non effugies: mecum moriaris oportet;hoc eodem ferro stillet uterque cruor.quamvis ista mihi mors est inhonesta futura:mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.ille etiam abrepta desertus coniuge Achillescessare in tectis pertulit arma sua.viderat ille fuga, stratos in litore Achivos,fervere et Hectorea Dorica castra face;viderat informem multa Patroclon harenaporrectum et sparsas caede iacere comas,omnia formosam propter Briseida passus:tantus in erepto saevit amore dolor.at postquam sera captiva est reddita poena,fortem illum Haemoniis Hectora traxit equis.inferior multo cum sim vel matre vel armis,iste quod est, ego saepe fui: sed fors et in horahoc ipso eiecto carior alter erit.Penelope poterat bis denos salva per annosvivere, tam multis femina digna procis;coniugium falsa poterat differre Minerva,nocturno solvens texta diurna dolo;visura et quamvis numquam speraret Vlixem,illum exspectando facta remansit anus.nec non exanimem amplectens Briseis Achillemcandida vesana verberat ora manu;et dominum lavit maerens captiva cruentum,propositum flavis in Simoenta vadis,foedavitque comas, et tanti corpus Achillimaximaque in parva sustulit ossa manu;cum tibi nec Peleus aderat nec caerula mater,Scyria nec viduo Deidamia toro.tunc igitur veris gaudebat Graecia nuptis,tunc etiam felix inter et arma pudor.at tu non una potuisti nocte vacare,