nos uxor numquam, numquam seducet amica:semper amica mihi, semper et uxor eris.gavisa est certe sublatam Cynthia legem,qua quondam edicta flemus uterque diu,ni nos divideret: quamvis diducere amantisnon queat invitos Iuppiter ipse duos.'At magnus Caesar.' sed magnus Caesar in armis:devictae gentes nil in amore valent.nam citius paterer caput hoc discedere colloquam possem nuptae perdere more faces,aut ego transirem tua limina clausa maritus,respiciens udis prodita luminibus.a mea tum qualis caneret tibi tibia somnos,tibia, funesta tristior illa tuba!unde mihi Parthis natos praebere triumphis?nullus de nostro sanguine miles erit.quod si vera meae comitarent castra puellae,non mihi sat magnus Castoris iret equus.hinc etenim tantum meruit mea gloria nomen,gloria ad hibernos lata Borysthenidas.tu mihi sola places: placeam tibi, Cynthia, s:hic erit et patrio nomine pluris amor.eripitur nobis iam pridem cara puella:et tu me lacrimas fundere, amice, vetas?nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:ipsum me iugula, lenior hostis ero.possum ego in alterius positam spectare lacerto?nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?omnia vertuntur: certe vertuntur amores:vinceris aut vincis, haec in amore rota est.magni saepe duces, magni cecidere tyranni,et Thebae steterant altaque Troia fuit.munera quanta dedi vel qualia carmina feci!illa tamen numquam ferrea dixit 'Amo.'ergo iam multos nimium temerarius annos,improba, qui tulerim teque tuamque domum?ecquandone tibi liber sum visus? an usquein nostrum iacies verba superba caput?sic igitur prima moriere aetate, Properti?sed morere; interitu gaudeat illa tuo!