te dominum admitto rebus, amice, meis:lecto te m, lecto te deprecor uno:rivalem possum non ego ferre Iovem.ipse meas s quod nil est, aemulor umbras,stultus, quod stulto saepe timore tremo.una tamen causa est, qua crimina tanta remitto,errabant multo quod tua verba mero.sed numquam vitae fallet me ruga severae:omnes iam norunt quam sit amare bonum.LYNCEVS ipse meus seros insanit amores!m te nostros laetor adire deos.quid tua Socraticis tibi nunc sapientia librisproderit aut rerum dicere posse vias?aut quid Erechthei tibi prosunt carmina lecta?nil iuvat in magno vester amore senex.tu satius memorem Musis imitere Philitanet non inflati somnia Callimachi.nam rursus licet Aetoli referas Acheloi,fluxerit ut magno fractus amore liquor,atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campoerrat et ipsa suas decipit unda vias,qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion,tristis ad Archemori funera victor equus:non Amphiareae prosint tibi fata quadrigaeaut Capanei magno grata ruina Iovi.desine et Aeschyleo componere verba coturno,desine, et ad mollis membra resolve choros.incipe iam angusto versus includere torno,inque tuos ignis, dure poeta, veni.tu non Antimacho, non tutior ibis Homero:despicit et magnos recta puella deos.sed non ante gravis taurus succumbit aratro,cornua quam validis haeserit in laqueis,nec tu iam duros per te patieris amores:trux tamen a nobis ante domandus eris.harum nulla solet rationem quaerere mundi,nec cur fraternis Luna laboret equis,nec si post Stygias aliquid restabit erumpnas,nec si consulto fulmina missa tonent.aspice me, cui parva domi fortuna relicta est