cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit.at tu, quae nostro nimium placata dolore es,noctibus his vacui ter faciamus iter.NON audis et verba sinis mea ludere, cum iamflectant Icarii sidera tarda boves.lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes.an nondum est talos mittere lassa manus?a pereat, quicumque meracas repperit uvascorrupitque bonas nectare primus aquas!Icare, Cecropiis merito iugulate colonis,pampineus nosti quam sit amarus odor!tuque o Eurytion vino Centaure peristi,nec non Ismario tu, Polypheme, mero.vino forma perit, vino corrumpitur aetas,vino saepe suum nescit amica virum.me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo!iam bibe: formosa es: nil tibi vina nocent,cum tua praependent demissae in pocula sertae,et mea deducta carmina voce legis.largius effuso madeat tibi mensa Falerno,spumet et aurato mollius in calice.nulla tamen lecto recipit se sola libenter:est quiddam, quod vos quaerere cogat Amor.semper in absentis felicior aestus amantis:elevat assiduos copia longa viros.CVR quisquam faciem dominae iam credat Amori?sic erepta mihi paene puella mea est.expertus dico, nemo est in amore fidelis:formosam raro non sibi quisque petit.polluit ille deus cognatos, solvit amicos,et bene concordis tristia ad arma vocat.hospes in hospitium Menelao venit adulter:Colchis et ignotum nonne secuta virum est?Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curamtangere? nonne tuae tum cecidere manus?quid si non constans illa et tam certa fuisset?posses in tanto vivere flagitio?tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno:a domina tantum te modo tolle mea.te socium vitae, te corporis esse licebit,