'Cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?'o nimium nostro felicem tempore Romam,si contra mores una puella facit!haec eadem ante illam iam impune et Lesbia fecit:quae sequitur, certe est invidiosa minus.qui quaerit Tatios veteres durosque Sabinos,hic posuit nostra nuper in urbe pedem.tu prius et fluctus poteris siccare marinos,altaque mortali deligere astra manu,quam facere, ut nostrae nolint peccare puellae:hic mos Saturno regna tenente fuit,et cum Deucalionis aquae fluxere per orbem,et post antiquas Deucalionis aquas.dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum,quae dea cum solo vivere sola deo?uxorem quondam magni Minois, ut aiunt,corrupit torui candida forma bovis;nec minus aerato Danae circumdata muronon potuit magno casta negare Iovi.quod si tu Graias es tuque imitata Latinas,semper vive meo libera iudicio!TRISTIA iam redeunt iterum sollemnia nobis:Cynthia iam noctes est operata decem.atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepentemisit matronis Inachis Ausoniis!quae dea tam cupidos totiens divisit amantis,quaecumque illa fuit, semper amara fuit.tu certe Iovis occultis in amoribus, Io,sensisti multas quid sit inire vias,cum te iussit habere puellam cornua Iunoet pecoris duro perdere verba sono.a quotiens quernis laesisti frondibus ora,mandisti et stabulis arbuta pasta tuis!an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuramIuppiter, idcirco facta superba dea es?an tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis?cur tibi tam longa Roma petita via?quidve tibi prodest viduas dormire puellas?sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt,aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe: