non cupiet: facti lumina crimen habent.nam quid Praenesti dubias, o Cynthia, sortis,quid petis Aeaei moenia Telegoni?cur ita te Herculeum deportant esseda Tibur?Appia cur totiens te via Lanuvium?hoc utinam spatiere loco, quodcumque vacabis,Cynthia' sed tibi me credere turba vetat,cum videt accensis devotam currere taedisin nemus et Triviae lumina ferre deae.scilicet umbrosis sordet Pompeia columnisporticus, aulaeis nobilis Attalicis,et platanis creber pariter surgentibus ordo,flumina sopito quaeque Marone cadunt,et leviter nymphis tota crepitantibus urbecum subito Triton ore recondit aquam.falleris, ista tui furtum via monstrat amoris:non urbem, demens, lumina nostra fugis!nil agis, insidias in me componis inanis,tendis iners docto retia nota mihi.sed de me minus est: famae iactura pudicaetanta tibi miserae, quanta meretur, erit.nuper enim de te nostras me laedit ad aurisrumor, et in tota non bonus urbe fuit.sed tu non debes inimicae credere linguae:semper formosis fabula poena fuit.non tua deprenso damnata est fama veneno:testis eris puras, Phoebe, videre manus.sin autem longo nox una aut altera lusuconsumpta est, non me crimina parva movent.Tyndaris externo patriam mutavit amore,et sine decreto viva reducta domum est.ipsa Venus fertur corrupta libidine Martis,nec minus in caelo semper honesta fuit.quamvis Ida Parim pastorem dicat amasseatque inter pecudes accubuisse deam,hoc et Hamadryadum spectavit turba sororumSilenique senes et pater ipse chori;cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,supposita excipiens, Nai, caduca manu.an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit